

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 13
Intrate.Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus.Per angustam.Angusta quaeritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti saeculo retroeunt.Et spatiosa.Hanc etsi non quaerant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.